COLUMBA Stellae

COLUMBA Stellae
COLUMBA Stellae
memoratur Martiali, l. 1. Epigr. 8.
Stellae delicium mei Columba,
Veronâ licet audiente dicam,
Vicit, Maxime, passerem Catulli.
Tantô Stella meus tuô Catullô,
Quantô passere maior est columba.
Fuit autem is Stella praenomine Aruntius Patavinus, Poeta Elegiographus, qui uxoris Violantillae, quam Ianthida idem Poeta vocat, l. 6. Epigr. 21. columbam insigni carmine deflevit; quemadmodum nequitiam obitumque passeris Lesbiae suae Catullus carmine exsequiali fuerat prosequutus. Atque illud quidem huic antefert Martialis, repugnante doctorum iudiciô: nisi dicas Martialem aliter sensisse, aliter scripsisse. Quod vero hîc Stellae, id Violantillae coniugi illius, idem Poeta adscribit, l. 7. Epigr. 13. v. 5.
Vel Stellae cantata meo, quem flevit, Ianthis,
Cuius in Elysio nigra columba volat.
Vide de hac Stellae Columba Claudium Musambertium, uti nominari vult, ad Martialem, l. 1. Epigr. cit. Aliosque: quibus, si placet, adde inprimis Ioannis Livinei Commentaria posthuma ad Propertium, l. 3. Eleg. 3. quorum meminit Barthius ad Statium, l. 1. Sylv. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • JANTHINA — apud Mart. l. 2. Epigr. 39. cuius Epigraphe de Muneribus Moechae. Coccina famosae donas, et Ianthina moechae etc. Vestes dicuntur violacei coloris. Plin. l. 21. c. 6. Violis honos proximus. Earum plura genera Ex iis vero, quae sponte apricis et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STELLA Aruntius — Poeta Patavinus lepidissimus, carmine descripsit Domitiani victoriam de Sarmatis. Item ut Catullus Lesbiae, sive Clodiae suae passerem epigrammate celebravit, ita et hic carmine columbam suae Ianthidos sive Violantillae, vel ut a se ipse maluit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Celtic Rite — The term Celtic Rite is generally, but rather indefinitely, applied to the various rites used in Great Britain, Ireland, perhaps in Brittany, and sporadically in Northern Iberia, and in the monasteries which resulted from the Irish missions of St …   Wikipedia

  • The Celtic Rite —     The Celtic Rite     † Catholic Encyclopedia ► The Celtic Rite     This subject will be treated under the following seven heads:     I. History and Origin; II. Manuscript Sources; III. The Divine Office; IV. The Mass; V. the Baptismal Service; …   Catholic encyclopedia

  • DELICATI — Latinis dicebantur, qui Graecis τὰ παιδικὰ seu ἐρώμενοι, quos et delicias dixit Cic. pro Caelio. Ael. Spartian. in Hadr. Corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos, eosdemque sqepe levisse per illa tempora opinio multa firmavit. Sed et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ISSA — I. ISSA catella Publii, celebrata Mart. l. 1. Epigr. 110. de quo Rederus: Laudat, ait, catellam Publii, tamque arcificiosè depingit Musae penicillo; ut hanc catellam vera Publii pictaque veriorem pulchrioremque udicem: et cum Catulli passere ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”